- DALMATENSES Singillones
- DALMATENSES Singillonesapud Trebell. l. c. Salmas. ἁπλοΐδες sunt; a singulum enim singillum, singillo; Idem tamen ςιγιλλίων apud Gregor. Naz. cum reperisset, sigilliones seu sigiliones hîc legi posse putat, intelligiquique vestes Dalmatarum sigillatas vei clavatas, Vestium enim clavos σφραγῖδας etiam, i. e. sigilla, Graecis dici, notum. Clavatas autem fuisse istas Dalmatenses tunicas, quibus olim non nisi molles ac delicati, postea Episcopi quoque Sacerdotesqueve usi sunt, discimus ex Isidoro: Dalmata, vestis Sacerdotalis candida, cum clavis purpureis. vide Salmas. Not. ad Trebell. et infra, ubi de vestium Sigillis. Coepêrunt autem Episcopi Presbyteriqueve Dalmaticas pro colobiis habere, a quo paliis depositis, ἀςκήςει relictâ, communi usui sese accommodantes de communi vestiti sunt. Tum birrus et dalmatica eorum quoque habitus fuit; haec interior, ille exterior: certumque est, in eadem veste primum et publicum frequentasse et sacram liturgiam celebrasse; donec mutatâ sensim saeculari veste, pristinam retinuêre praecique in celebrandis sacris Sacerdotes. Iam vero ante Silvestr. Pap, Episcop. Dalmaticis usos fuisse, contra quam docet Anselm. discimus ex Auctore Vitae Cypriani, ubi ait: Cum se dalmaticâ expoliasset, ad lineam stetit, coepit speculatorem sustinere etc. vide Salmas. ad Tertull. de Pallio, et in Dalmatica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.